Medicaeum tridentinum : id est syllabus medicorum civitatis ac dioecesis Tridentinae interjectis etiam chirurgis omnis aevi ac meriti collectum
294. — 1744. — Lüdovicus Bisdomini civis Tridentinus, ortu tarnen Aretinus, chirurgus, sed praesertim pro hernicis. Obiit Tri denti in Burgo novo, et proprie in domo turrita suae habitationis, propietatis tamen baronis de Gaudento, cum esset aetatis annorum 72, Sepultus fuit me praesente apud sanctum Vigilium, Fuit pinguis, lingua etruscus, gravis sermone, ac professione praestans. Post se reliquit uxorem Maria Annam Affner tridentinam, quatuor filios et duas filias. Voluit, suum cadaver