Medicaeum tridentinum : id est syllabus medicorum civitatis ac dioecesis Tridentinae interjectis etiam chirurgis omnis aevi ac meriti collectum
57. — 1425, — Ioannes Lodeon de Castro Romano. « Hono rabilis et Nobilis Vir Magister Joannes Artium et Medicinae Doctor, filius Nobilis Viri Jacobi Thomaei de Castro Romano, Dioecesis Trid. fuit Tridenti in Contrata Fontis s. Martini an, 1425 die undecima Octobris. — Iste Ioannes de Castro Romano fuit ex Illustrissima G-ente nunc Comitum de Lodrone, Dominorum Castri Romani, siti in Iudicaria Occidentali. Nam pater ejus an. 1391 dictus fuit: «No bilis Vir D.ns Jacobus Thomaeus f. q. Nobilis
et Potentis Viri D.ni Pederzoti de Lodrono». Adde etiam, quod supra memoratus fuit Lodronius, quia die 24 Nov, an, 1399 ejus pater a Nobili et Potenti Viro D.no Petro quondam D.ni Parisini de Lodrono, coram D.no Geòrgie Episcopo Trid., sic memoratus fuit: «Iacobus Tlio- « maeus, Albergitanus, et alii eorum fratres de Lodrono, olim de «Castro Romano, Vassalli et Feudatarii D.ni Episcopi Tridentini». Sed ob rebellionem amiserunt Feuda, et de iis fuit praefatus Petrus qm. Parisini. Anno 1427 Tridenti fuit