Medicaeum tridentinum : id est syllabus medicorum civitatis ac dioecesis Tridentinae interjectis etiam chirurgis omnis aevi ac meriti collectum
Saeculo XVI. 81. — 1501. — Polidorus de Gastro Zofredo (districtus Man tuani) Medicus Ripae, electus an. 1501, « pro annuo salario Ducato rum 26, ita quod debeat medicare omnes Ripenses, sine alio praemio, eos bis in die visitare, ac non ire extra Ripam sine licentia D.ni Provisoris », De caetero Castrum Zofredum, Castrum Gayfredum , Castel Giuffreäo, Castel Giuffrè, cuius mentionem reperì ab anno 1348, fuit territorii Brixiensis an. 1404, deinde Mantuani, ac iterum Brìxìensìs. Insuper quidam
et Hieronymus ejus filii a Civibus Ripariis, nemine discrepante, assumpti fuerunt in Cives Terrae Ripae, ex gratia, cum honoribus, dignitatibus, et exemptionibus sicut alii Cives antiqui. (Ita. in citata Malographia). 85. — 3514. — Matthaeus de Monm famosissimus Artium et Medicinae Doctor, . stipendiatus Ripae an. 1514. Nota quod « Monm », urbs Ducatus Mediolanensis, latine dicitur « Modoetia ». 86. — 1514. — Nicolaus Yidasco an 1514, vel circiter, Phy sicus R.mi et Ill.mi D.ni D.ni Bernardi Clesii