Constitutiones synodi Tridentinae Dioecesanae brevi post Oecumenicum a Ludovico Madrutio Cardinale S.R.E et Episcopo Tridentino celebratae anno 1593 : cum praecipuis decretis episcoporum qui inde usque ad haec tempora in sede S.Vigilii subsecuti sunt
— 1 OG = cujuslibet Conferenti® pro subsequenti certa dies statuatur, Casus que proponendi distribuantur. Deinde unus, vel pro locorum exigentia bini deputentur, qui Casum Moralem, et alterum Prudentialem resolvant: huicque oneri, et honori unus. post alium per turnum succedat, donec omnes hujusmodi munere functi fuerint, ita ut revolutis pluribus Con- ferentiis iterum ad illum, vel ad illos, qui primo loco disseruerunt, redeatur. Resolutiones autem fiant in scriptis, et quidem adhibitis nedum
rationibus, verum etiam auctoritatibus a Theologis appro batis et a sacris Canonibus petitis, et a Disserente legantur alta, et intelligibili voce, reliquis omnibus interim silentibus, Contra hujus assertiones alius pariter deputandus, vel potius ipse Paro chus unam vel alteram difficultatem opponat, ut ex responsionibus ab eodem Disserente dandis veritas magis elucescat. Quibus peractis omnes per ordinem sedentes, quid ipsi sen tiant, breviter dicant, suamque opinionem aperiant, ita tamen, ut meliora
pla una cum' Disserentium lucubrationibus, nec non Congregato rum Cathalogo, atque notula eorum, qui absque legitimo impedi mento, a Conferentiis abfuerunt, quolibet trimestri capta opportuna occasione ad nostrum Consistorium transmitti mandamus. Si autem tempus post casuum discussionem vacaverit, volu mus, quod reliquum est, a Congregatis ad morum reformationem, nec non ad sacrorum Rituum et Caeremoniarum Doctrinam atque exercitium impendi. Casus, quos vobis transmittimus, ita distributi sunt
, ut qu 0 _ libet mense duo discuti debeant; ubi vero in hyemc ob locorum distantiam, et itineris difficultatem, vel mstivo tempore ob refrige rii necessitatem, Conferenti® commode haberi nequeunt, volumus easdem ita anteverti vel postponi, ut tamen quilibet annus duode cim habeat collationes. Illi vero Sacerdotes vel Clerici, qui oh aliquod impedimentum ad Conferantias dic indicta accedere prohibentur, tenebuntur tamen