Synodus Brixinensis : diebus 27. - 31. Augusti 1900 praeside Principe-Episcopo Simone Aichner celebrata
Page 70 of 205
Author:
Synodus Brixinensis <1900> ; Aichner, Simon [Mitarb.]
Place:
Brixinae
Publisher:
Weger
Physical description:
28, 167 S.
Subject heading:
c.Brixen / Synode <1900>
Location mark:
II A-21.692
Intern ID:
98007
donaria, ratione stolae percipiant, quae hactenus singulis obvenerant Tum ad haec rite ordinanda, tum ad reli qua obstacula removenda certe etiam interventus Ordina- riatus erit necessarios. In. quam plurimis locis Missae exequiales cum cantu dimidiato jam dudu/in sublatae sunt, ita, ut earum vice duae solum Missae cantatae successive haberi soleant, ima in colore nigro, altera in colore diei, ceterae vero Missae (si quae postulantur) sine cantu leguntur. Id quod rubricis plane convenit
, e) Eadem, dicenda sunt de abusu, quo sacerdos quidem cantat in Missa, quae. cantanda sunt, sed nemo cantando respondet. Ejusmodi consuetudo e medio tolli debet ita, ut Missa lecta substituatur-, simulqne alias con suetae supplicationes pro defunctis praemittantur, vel preces aliquae post Missam recitentur. f; Ut in triduo hebdomadis sacrae, in qua (quod dolendum est) s. functiones ■ haud raro nimis perfunctorie exsolvi solent, quo maiori fieri potest decore et decentia. ritus praescripti, etiam